JACQUES CŒUR ET CHARLES VII - OU LA FRANCE AU XVe SIÈCLE

TOME PREMIER

 

PIÈCES JUSTIFICATIVES.

 

 

PIÈCE N° 1. (INÉDITE.) —  EXTRAITS DE L'HISTOIRE DE CHARLES VII, PAR AMELGARD (THOMAS BASIN)[1].

 

Extrait A. — Lib. II, cap. I.

Qualiter Carolus septimus, patre mortuo, se regem Francorum titulavit, et de miserabili regni vastatione qua suis contingit temporibus.

... Quod suis temporibus tum diuturnis causantibus guerris et intestinis et externis, tum regentium ac ducum qui sub ipso erant socordia atque ignavia, tum etiam militari ; disciplinœ et ordinis carentia et armatorum rapacitate atque omnimodo dissolutione ad tantam vastationem pervenit, ut a flumine Ligeris usque ad Secanain, et inde usque ad fluvium Summonnœ, mortuis vel profligatis colonis, omnes abri ferme et sine cultura, et sine populis à quibus coli potuissent, per annos plurimos, longaque tempera permanserint, paucis duntaxat portiunculis terme exceptis, in quibus si quid tunc colebatur, procul à civitatibus, oppidis, vel castellis, propter prœdonum assiduas incursiones, extendi non potcrat. Inferior tamen Normannia, in Bajocismo et Constantino, coquod sub Anglorum ditione consistens, ab adversantium munitionibus longius aberat nec tam facile ac frequentius à prœdoniblis incursari poterat, et culta et populosa aliquanto melius permansit, licet etiam plagis maximis sape attrita, ut in sequentibus clarius apparebit. Vidimus ipsi Campaniæ totius vastissimos agros, totius Belciæ, Briæ, Castiniati, Carnotensis, Drocensis, Cenomaniæ, et Pertici, Vellocasses seu Vulgacinos tam Franciæ quam Normanniæ, Belluacenses, Caletenses à Secana usque Ambianis et Abbatis Villam, Silvanectensium, Suessonum et Valisiorum usque ad Laudunum, et ultra versus Hannoniam, prorsus desertos, incultos, squalidos, et colonis nudatos, dumetis et rubis oppletos, atque illic in plerisque ad proferendas arbores feraciores existunt, arbores in morem densissimarum sylvarum excrevisse. Cujus profecto vastitatis vestigia in plerisque locis, nisi divina propitiatio melius consuluerit rebus humanis, verendum est longe ævo esse duratura atque mansura. Si quid autem tunc in dictis terris colebatur, id solum fiebat in ambitu et continentibus locis civitatum, oppidorum sen castellorum, ad tantam distantiam quantam de turri vel specula alta speculatoris oculus prædones incursantes intueri et spectare potuisset, qui vel campanœ tinnitu, vel venatorio aut alio cornu dans sonitum, per hoc ad munitum se recipiendi locum cunctis, qui tum in agris agerent, vel vineis, signum dabat. Quod tam assidue ac frequenter in quam plurimis fiebat locis, ut cum boves et jumenta aratoria ab aratro solverentur, audientes speculatoris signum, ilico, absque ductore, ad sua tuta refugia, ex longa assuefactione edocta, cursu rapido, velut exterrita, accurrerent, quod et oves atque porci similiter facere consueverant. Sed cum in dictis provinciis, pro agri latitudine, raræ sunt civitates et loca munita, e quibus etiarri plura hostili vastatione incensa, ac direpta fuerant, vel habitantibus vacuata, tantillum illud, quod veluti furtim circum munitiones colebatur, minimum et prope nihil videbatur, comparatione vastissimorum agrorum qui deserti prorsus et sine cultoribus permanebant.

 

Extrait B. — Lib. II, cap. I.

De prœdis et rapiats miserabiliter actis per Gallias.

Per utriusque enim partis armatos, qui assidue alii in aliorum terminos incursabant, captivi rustici ad castra et munitiones ducebantur ut terris clausi, carceribus et in specubus retrusi, atque etiam variis cruciatibus et tormentis affecti, sese quanta pecuniarum summa ab eis consequi sperabatur, redimerent. Erat in foveis et specubus castrorum et turrium invenire pauperes colonos ex agris abductos, interdum in una fovea centum, interdum ducentes, et alibi quidem plus, alibi minus, secundum quod vel major, vel minor prædonum numerus illic aderat ; quorum quidem sæpe magnus numerus eorum quibus possibile non erat petitas ab eis summas atque requisitas persolvendi, nullam in cos misericordiam prœdonibus habentibus, fame, inedia et carceris squallore necabantur. In cruciatibus vero et tormentis, sibi ad extorquendum summas poposcitas quibus se redimerent, adhibitis sæpe deficiebant. Tanta rabies avaritiæ et crudelitatis animis prædonum insederat, ut nulla prorsus miseratione in pauperes ac supplices moverentur ; quin imo, instar sevissimarum bestiarum, in innocentes ac supplices agrorum cultores sævire delectabat plerosque ex ipsis prœdonibus. Prœter vero eos qui Francorum partibus se militare dicebant, et licet plerumque absque ordine, et stipendio tamen oppida et castra incolebant qui Francis parerent, et sese ac prædas suas in eisdem receptabant.

(En Normandie, à cette passion effrénée du pillage, s'ajoutait la haine des Anglais auxquels les routiers faisaient une guerre d'extermination. Aussi des lois très-sévères avaient été portées contre eux, et Amelgard raconte que, dans une seule année, dix mille de ces voleurs furent mis à mort.)

 

Extrait C. — LIL. IV, cap. I.

Quanta lœtitia, treugis factis, omnes Galliarum populos pertuderit.

Factis igitur et confirmatis treugis inter Reges et regna utriusque partis, comprehensis foraderat is, populos Galliarum immensa et quæ vix referri possit lœtitia perfudit. Cum enim sub magnis ubique terroribus et periculis infra urbium atque oppidorum, seu munitionum suarum mania diutissime clausi velut in carcerem damnati, absque ullo perse solatio delituissent, miram eisdem afferebat lœtitiam, quod veluti e longo et tetro carcere in libertatem se abductos, atque restitutos, ex durissima servitute arbitrabantur. Videbantur per turmas cives utriusque sexus, tamquam à stevissimis tcmpestatibus salvati et pro tecti, ex civitatibus atque oppidis exire ; in templa summi Dei, vel in honorem gloriosæ Dei genitricis, vel sanctorum dedicata, et devotionis oratoria per diversas provincias, et loca visitaturn pergerent, et qua : Deo in suis voverant angustiis atque necessitatibus fideliter persolverent. Quod nedum à civibus, et inermi multitudine, verum etiam a viris militaribus tam Francis quam Anglicis similiter fiebat. Juvabat evasisse tot pericula atque metus sub quibus plerique a pueritia ad canos usque senectutemque pervenerant. Juvabat et silvas videre et agros licet ubique pene squallentes et desertos, virentia prata, fontesque atque amnes et aquarum rivulos intueri. De quibus quidam à munis qui urbium claustra numquam exierant, fama duntaxat, experimenti vero, nulla notitia habebatur. Unum vero valde admirandum, et quod divinum opus fore ambigendum minime erat, poterat tum videri. Nam cum ante treugas inter utriusque partis armatos atque populos, tanta odiorum acerbitas et sœvitice atrocitas fuissent, diutissimèque durassent, ut nulli sub vitre sure periculo sive militi, sive plebeio, nec etiam sub quovis salvo conductu, quoquam transire licuisset, statim publicatis treugis unicuique quocumque se vellet conferre sive in eadem, sive in diversa obdientia transire atque peregrinare securum et liberum fuit.... Et quidem pene per annum hac atque illac omnia in hunc modum quieverunt.

 

Extrait D. — Lib. IV, cap. V et VI.

DES ARMÉES PERMANENTES.

(Dans les chapitres V et VI de ce livre, Amelgard se montre complètement opposé au système des armées permanentes, qu'il considère comme étant tout à fait favorables aux despotes (tyrannis) et aux mauvais rois qui, s'appuyant sur elles, négligent la justice, se croient dispensés de s'occuper du bonheur de leurs sujets, se livrent à toutes leurs fantaisies, s'endorment dans la débauche et la mollesse. Les nombreuses armées sont, en outre, d'après lui, très-onéreuses aux peuples, soit à cause des lourds impôts qu'il faut lever pour les entretenir, soit à cause des logements, soit enfin à cause de leurs exigences de toutes sortes. Dans le chapitre VI, Amelgard indique, comme il suit, le système qu'il aurait préféré :)

Sed ubi tanta naturalis militia Regi, regnoque in promptu semper adest, et adhuc facile absque magno regni onere paratior, atque expeditior effici possit, nec aliquo minus quam conductilia militia, si semel aut bis, vel etiam pluries quolibet anno, per balivias et senescalias, in armis et equis sese ostendere coram certis commissariis cogentur, non potest recte et juridice deffendi, quin tanta militia facile ad omnia cavenda pericula, sive de foris et ab exteris, sive ab intraneis emergant, merito sufficere possit et debeat.

 

Extrait E. — Lib. IV, cap. XXVI.

(Dans les chapitres précédents, Amelgard a raconté la prise de Rouen, de Honfleur, Barfleur, Bayeux, Caen, etc. Le chapitre XXVI est intitulé :)

De recuperatione lalerice, Dompnifrontis, Cæsarisburgi et per hæc complemento recuperationis totius Normanniæ.

... Cum autem ad tantos sumpfus gravissitnasque impensas solita, rcgnicolis imponi ingentia tributorum onera minime sufficerent, pecuniœque Regalis fisci deficerent, prope fuit Rex in magno discrimine ne interrupta operis consummatio sineretur et ad annum sequen tem differretur Quod si ita fuisset factitatuin, verisimiliter non modo Normanniae, sed etiam vicinis regionibus maxinto obvenisset detri mento. Sed, ex Dei providentia, opportune tarde necessitati subventum est.

 Erat tum in ministerio Regiæ domus, vir quidam valde industriosus et providus, Jacobus Cordis nominatus, civis Bituriensis, ex plebeio genere, sed profecto grandi ot acri ingenio, plurimaque hujus sæculi prudentia callens. Argentarius Regius is erat, et maximis quas diu exercuerat, exercebatque continuo negotiationibus, multum per omnia opibus ditatus et illustratus. Primus enim omnium Francorum sui ævi galleas instruxit et armavit, quæ exportantes pannos laneos et alla artificiata ex Regno per Affricæ et Orientis littora, osque ad Alexandriam Egypti navigarent, et inde varios pannos de serico et de omni etiam aromatum genere intra Rhodanum reveherent, quæ non modo per Galliam, sed per Catholoniam et provincias vicinas postea funderentur earum usibus profecturæ. Nam per ante cum id longo ævo fieri fuisset insolitum, non nisi aliartim gentium ministerio, ut Venetorum seu[2] Januensium aut Barcinomensium res hujusmodi in Galba habebantur. Hac itaque navalis negotiationis industria, maximis opibus idem Jacobus Cordis auctus fuerat et insignitus. Cui rei magnifica illa domus quam in sua civitate breviter construxit luculentissime astipulatur : quæ profecto tam magnifica, et tantis ornamentis decorata existit, ut vis in tota Gallia, nec modo secundi gradus nobilitatis, sed nec Regis pro sua magnitudine et capacitate ornatior ac magnificentior facile posset inveniri. Cum igitur tantis abundaret opibus et divitiis, esse, que regii honoris, ac totius Regni reipublicæ utilitatis zelantissimus, in tanta reipublicæ necessitate non deficit, sed pluribus ex magnatibus qui, largitione regia, opibus enutt, refectissimi, inopiam simulantibus, et falsas ac frivolas excusationes afferentibus, magnum auri pondo ultro regi mutuaturum se obtulit, exhibuitque pecuniam quit ad summam circa centum millia scutorum auri ascendere ferebatur[3], in tam sanctum, per necessarium que opus convertendum. Cujus subventionis auxilio prædicta oppida Faleria, deinde castrum Dompnifrontis et novissimi Cæsaris burgi obsessa fuerunt...

 

Extrait F. — Lib. V, cap. XIII.

De moribus et conditionibus Caroli Regis.

Fuit autem ipse Carolux licx statura mediocri et bora facie, satis venusta, acquis humeris, sed cruribus ac tibiis justo exilior atque subtilior. Cum togatus esset, satis eleganti specie apparebat, sed cuni cuita veste indueretur, quod faciebat frequcntius, panno viridis utens coloris, eum exilitas crurium et tibiarum, cum utriusque poplitis tumore et versus se invicem quadam velut inflexione deformem, ut : cumque ostentabant. Cibi ac potus satis temperans -fuit, quod cidem ad valet udinis boni conservationem plurimum conferebat. Raro quippe infirmatus est, co quod dietam sibi communem a medicis indictam satis studiose observaret. Lasciviis, non modo in prima etate, verum etiam jam senex satis et supra quam fas honestumque fuisset, deditus fuit, in hujusmodi ministrantibus sibi qui circa se aderant assentatoribus, ut tali ministerio ejus sibi gratiam ac favores amphores conciliarent. Unde tempore treugarum[4] quæ inter ipsum et Anglicos cucurrerunt, habuit in delitiis unam precipuam satis formosam mulierculam quam vulgo pulchram Agnetem appellabant. Nec eam quippe solam, nec ipsa cum solum, sed cum ipsa etiam satis copiosum gregem muliercularum omni vanitatis generi deditarum. Qui pellicum grex, proh dolor ! sumptuosus nimis, atque onerosus regno tunc pauperi existebat. Nam quoquo ipse Rex pergeret, illo etiam, cum apparatu luxuque regali, gregem ilium advehi opportebat. Ad quarum vanitates pascendas infinita quodam modo pecunia expendebatur, et longe amplior quam status Regina consumeret. Quæ licet nihilominus tantum studii, gratiæ ac favoris eisdem impartiri non ignoraret, easdem que frequentius simul cum ea, in codem castro seu palatio sciret hospitari, tamen patientiam prestare sibi opus erat, ita ut nec mutire propterea ausum haberet, nec vero sibi duntaxat inde querellas facere periculum erat ; sed et cum alicui bono et honesto homini aliquis canum palatinorum invidiam conflare vellet, atque in eum regiam indignationem excitare, illud sibi pro crimine capitali impingehatur, quod de pulchra Agnete locutus fuisset[5].

Ipsa autem, cum filiam unam, aut duas a Rege, ut fama erat, peperisset, et in flore juventutis esset, dissenterico morbo prope monasterium Gemetense in villa abbatis ejusdem monasterii quæ Mesnillum appellatur, vitam finivit. Fuit autem in codem monasterio sepulta, magnifico desuper regali sumptu extructo monumento. Cui etiam monasterio idem Rex dedit, profundatione perpetui obitus pro eadem, villam, quæ Annevilla vocatur ex opposito monasterii, ad aliam ripam Secanæ cum pertinentiis ejusdem terræ.

 

Extrait G. — Liv. V, cap. XXIII.

Qualiter Jacobus Cordis, argentarius regis dictus, captas et per regem condemnatus fuerit.

Et quoniam quod veneno (Agnès Sorel) extincta fuisse, su spectus, œmulis procurantibus, Jacobus Cordis, argentarius regis habitus est I icet, re verâ, de hoc à pluribus crederetur im munis. Consummata reeuperatione Normanniœ ad quam consilia atque opes ejusdem argentarii, quemadmodum supra retulimus, plurimum valuerant, ob dicti veneficii suspicionem, reus postulatus, in carcerem missus est, ac diu detentus, ac servatus in castro de Lusignen Pictaviae. Ad quem locum, pro ipsius processu et condemnatione, rex magnum consistorium convocavit, quod nonnulli solum sur lectum, vel thorum justiciœ vulgo dici volunt. In quo submissis delatoribus qui eundem argentarium accusarent, quod in suis galeis arma ac mercedes prohibitas ad infideles detulisset ; simul etiam repetundarurn reus postulabatur et quod nonnullas pecunias in patria Occitana ubi administrationem largam habuerat illicite ac furtim provincialibus extorsisset. Ob quæ et nonnulla alla, quæ confecta ab æmulis potius quam vera a plurimis credebantur, tacito veneficio prædicto, condemnatoriam sententiam reportavit. Cum autem diu in dicto castro fuisset asservatus, tandem, corrupta custodia, fuga evasit, et diversas in diversis regni partibus ecclesias ingressus, cousequende immunitatis causa, tandem cujusdam conventus fratrum minorum in Bellquadro, supra ripas Rhodani, satis diu accola fuit, et inibi vinctus ferreis compedibus custoditus. Sed cum quendam sibi fidelissimum servitorem habuisset, et ipsum Bituricensem Guillelmum Varie nominatum, idem servitor noctu adventans cum una aut duabus mioparonibus quas galeas subtiles seu cursorias vulgo appellant, eum Jacobum Cordis, suis adjutus satellitibus, de conventu dictorum fratrum extraxit et in mioparonem deportatum vinclis absolvit et sum restituit libertati. Qui postea, à summo pontifice Nicolao, quibuasdam galeis prœpositus quas contra infideles armaverat, cum, strenuum se aliquanto tempore in hujusmodi navali præbuisset exercitio, mors inde contracta eum ad feliciorem vitam ex hac instabili luce evocavit. Virum quippe sine litteris, valde ingenio callentem, et in mundanis artibus oculatum valde et industrium. Quis autem aliquanto æstimare potuisset ut Carolus rex cui tam fideliter ac sodulo ministraverat, et ad cujus tantam familiaritatem, atque, ut a cunctis æstimabatur, amicitiam accesserat, ut in eum postea tam duras et severus esse potuisset. Sed, procul dubio, quidquid in eum obtenderetur criminis, unde, confecto colore justitia, ejus damnatio peteretur. Solum tamen illud in eum Regis acerbitatem accenderat, quod a nequissimis delatoribus dictam pulchram Agnetem toxico appetiisse suggestum regiis auribus affectumque fuerat. De quo inde et omnibus aliis sibi objectis criminibus, cum ab vitæ hujus corporalis extremum devenisset, se coram multis sacramento magno expurgasse ferebatur, et Regi atque delatoribus suis veniam dedisse et a summo Deo imprecatus ut omnia in se nequiter admissa condonare vellet. Talem exitum sape invenisse qui regum ac principum familiarites acquirere studuerunt, et se dum talia essent assecuti fœlices existimabant, in omni fere regno et gente, frequentissime compertum est, taliumque exemplorum et veteres annales et recentiores historiæ.

 

Extrait II. — Lib. V, cap. XXIV.

Qualiter Carolus Rex erga Dei Ecclesiam se habuit.

Ecclesiam Dei et decorem domus ejus atque honorem, idem Carolus multum dilexit. Unde cum schisma inter Eugenium pontificem et Concilium generale quod ipse apud Basileam urbem Germania congregaverat, obortum fuisset, eoquod ipsum Concilium, eodem Eugenio pontifice deposito, Amedeum Sabaudia Ducem, qui per aliquot ante annos vitam duxerat eremiticam, in summum pontificem sublimarat et Felicem nominarat. Ex quo periculoso schismate magnum discrimen Ecclesiæ Dei imminere posse veri similiter timebatur. Ad illum extinguendum tanquam catholicus et christianissimus princeps plurimum laborabat, et tandem post crebras et multas legationes quas ab hujusmodi causam varus miserat vicibus, optato potitus, ad cedendum præfato pontificio eundem Amedeum seu Felicem inflexit. Ex quo ipsum perniciosum schisma taliter sopitum, extinctumque fuit, Nicolao quinto post Eugenium Roma subrogato, unico et induhitato pontifice Ecclesiæ romanæ remanente...

 

 

 



[1] Amelgardi, Presbyteri Leodinensis, De rebus gestis temporibus Caroli VII et Ludovici, ejus filii. — Bibl. Nat., Mss. La Bibliothèque nationale possède deux copies de ce précieux manuscrit. L'une, numérotée n° 5,962, a appartenu à Colbert ; l'autre copie, portant le n° 5,963, est d'une date plus récente. Voir, au sujet de Thomas Basin, la préface, p. XXII.

[2] Gênois.

[3] Voir Jean Chartier, année 1450, dans Godefroy.

[4] Cette époque correspond à celle de 1444, date à laquelle Agnès Sorel fut placée à la cour comme dame d'honneur de la reine Marie d'Anjou. Mais sa liaison avec le roi était certainement plus ancienne : on s'accorde à reconnaître que Charlotte de Valois, la première des quatre enfants d'Agnès Sorel et de Charles VII, naquit vers 1434 (Note de M. Vallet de Viriville. — Recherches historiques sur Agnès Sorel. Bibliothèque de l'École des Chartes, 3e série, t. I, mars-avril. M. Vallet de Viriville a publié dans ce travail le présent extrait de Thomas Basin, relatif à Charles VII.)

[5] Dans ses Annales rerum Flandricarum (Anvers, 1561, p. 323 et suivantes), Jacques Meyer cite des passages assez nombreux de Thomas Basin, qu'il appelle tantôt Thomas Lexovius (Thomas de Lisieux), tantôt l'auteur anonyme ; mais il ne cite pas textuellement. Voici, par exemple, la manière dont l'annaliste flamand, craignant sans doute de reproduire les expressions de canum palatinorum comme un peu trop fortes, a arrangé et modifié ce passage de Thomas Basin : Capitale prope erat de pulchra Agneta aliquid loqui. Cum homo quivis malus invidiam alteri apud regem conflare vellet, accusaretque eum dixisse main vel risisse Agnetem, capitalis Regis erat inimicus.